II. 1. Virgultea scaphula Aegaeum transmittere. lvi

Ἐπὶ ῥιπὸς τὸν Αἰγαῖον διαπλεῦσαι, id est Virgulto Aegaeum transmittere, in eos dicitur, qui rem supra modum arduam levi opera conficere tentant. Lucianus in Sectis : Ἐπὶ ῥιπός, ὡς ἡ παροιμία φησίν, τὸν Αἰγαῖον ἢ Ἰόνιον διαπλεῦσαι θέλοντας, id est Virgulto, quemadmodum proverbio dicitur, Aegaeum aut Ionium mare transmittere cupientes. Citatur hic senarius a Suida, extat autem apud Aristophanem in Pace :

Κέρδους ἕκητι κἂν ἐπὶ ῥιπὸς πλέοι,

id est

Causa lucelli naviget et in vimine.

Taxat Simonidem tanquam lucri cupidiorem, quod ad quaestum scriptitarit carmina. Porro ῥίψ vimen est flexibile aut ramus salignus, παρὰ τὸ ῥέπω, videlicet quod inflectatur ob lentitudinem. Citatur et hic :

Σὺν τῷ θεῷ πλῶν κἂν ἐπὶ ῥιπὸς πλέοι,

id est

Quisquis secundo navigarit numine,

Is vel saligno navigarit vimine.

Extat et hic inter sententias proverbiales, citatus item ab Aristophanis interprete :

Θεοῦ θέλοντος κἂν ἐπὶ ῥιπὸς πλέοις,

id est

Deo favente naviges vel vimine.

Index Adagiorum