II. 1. Bos ad praesepe. xxxix

Βοῦς ἐπὶ φάτνῃ, id est Bos ad praesepe, in emeritos dici consuevit, quique jam ob aetatem otio vitaeque molliori indulgent. Effertur et ad hunc modum : Βοῦς ἐν αὐλίῳ, id est Bos in stabulo. Congruit et in eos, qui nullis honestis negotiis exercentur, sed turpi otio atque abdomini serviunt. Philostratus in Cassandra : Ἀλλ᾿ ἐν μειρακίοις καὶ γυναίοις, βοῦς ἐπὶ φάτνῃ, id est Verum inter adulescentulos ac mulieres, bos ad praesepe. De Agamemnone loquitur voluptariam agente vitam. Effertur item ad hunc modum : Βοῦς ἐπὶ αὐλίῳ γέρων, id est Bos in stabulo senex ; rursum hoc modo : Βοῦς ἐν αὐλίῳ κάθῃ, id est Bos in stabulo desides, de iis, qui molliter et in otio vivunt.

Athenaeus lib. VIII refert quiddam non illepidum nec alienum ab hoc proverbio. Cantor quidam imperitus, cum Stratonicum excepisset convivio, inter pocula ostentabat illi artem. Cum autem esset splendidum ac magnificum convivium ac Stratonicus eo frustraretur non habens alterum, quicum sermocinaretur, confregit poculum ac poposcit majus, multosque cyathos cum accepisset solique calicem ostendisset, affatim bibens obdormiit, caetera fortunae committens. Cum autem forte comessabundi quidam supervenissent cantori ex notis, Stratonicus ilico factus est sobrius. Ii cum audissent, quod semper multum vini bibens fuisset inebriatus, compendio respondit : Insidiator enim et sceleratus ille cantor tanquam bovem ad praesepe data coena occidit. Quod in Athenaei verbis legimus ψαλλόμενος, opinor legendum σφαλλόμενος. Congruet et in illos, qui in suum aluntur exitium, quemadmodum ii, qui se voluptatibus mundi explent. Orco quid aliud quam victimae nutriuntur, veluti bos ad praesepe ?

Index Adagiorum