II. 1. Dulcis cubitus. xxxviii

Γλυκὺς ἀγκών, id est Dulcis cubitus, abominantis est sermo, aut cum aliud dicimus aliud sentientes. Plato in Phaedro : Γλυκὺς ἀγκών, ὦ Φαῖδρε, λέληθέ σε, ὅτι ἀπὸ τοῦ μακροῦ ἀγκῶνος τοῦ κατὰ τὸν Νεῖλον ἐκλήθη· καὶ πρὸς ἀγκῶνι λανθάνει σε, ὅτι οἱ μέγιστον φρονοῦντες τῶν πολιτικῶν μάλιστα ἐρῶσι λογογραφίας καὶ καταλείψεως συγγραμμάτων, id est Num, Phaedre, fugerat te, quod dulcis cubitus a longo illo, qui in Nilo est, cubito dictus esset ? Quin etiam praeter cubitum illud fugit te, quod qui rerum civilium sunt peritissimi, conscribendarum orationum ac posteris relinquendarum sunt cupientissimi. Hactenus Plato. Ancon autem Nili pars est, in qua navigantes plurimum et sudant et periclitantur. Unde proverbio dicebant κατ᾿ εὐφημισμόν : Γλυκὺς ἀγκών, id est Dulcis cubitus, quasi deprecantes ejus loci discrimina. Id autem perinde valet, quasi dicas : Εὔφημα φώνει, id est Bona verba aut bene ominata loquere. Sunt qui e comico Platone natum existiment. Is in fabula, cui titulus Phaon, senem facit amantem tibicinam atque haec loquentem :

Ὦ χρυσοῦν ἀνάδημα,

Ὦ τοῖσιν ἐμοῖσι τρυφεροῖσι τρόποις ὦ γλυκὺς ἀγκῶν,

id est

O aureum amiculum,

O meis deliciosis moribus gratus cubitus.

Suidas scribit Anconem Carthaginensibus vocari domicilium obscurum ac profundum, in quod conjici solent, si quibus indignaretur tyrannus ; praeterea summa montium juga ancones vocari ; denique praeter alia gurgitem ac tumorem fluminis circa ripas propter anfractum et amnis repercussum anconem dici, a cubiti figura, ni fallor, ducta similitudine, quod quibusdam locis ripa excurrat promineatque specie cubitali. Unde et oppidis ac locis aliquot Anconis inditum est vocabulum, ut Anconi Picentinorum civitati, teste Stephano. Item Ovid. lib. Transform. ultimo : Et spissi litoris Ancon, ut quidam legunt. Valerius Argonauticon lib. quarto :

Quid memorem, quas Iris aquas, quas torqueat Ancon ?

Unde non absurde κατ᾿ ἀντίφρασιν quis acceperit, sicuti placet Zenodoto. Nam alii putant per exclamationem dictum. Athenaeus libro Deipnosophistarum duodecimo ostendit Anconem locum quempiam fuisse Sardis, voluptatum ministeriis paratum, in quo popinae, scorta atque aliae id genus deliciae ; dulcis igitur Ancon ob blandimenta voluptatum, sed in eo complures naufragium faciebant. Idem indicat Polycratem apud Samios mulieres aliquot voluptatum architectrices instituisse ad exemplum Anconis dulcis Sardorum, eumque locum Laura dictum fuisse, sive Samiorum Flores. Idem addit Omphalen, ejus gentis reginam, per vim virgines dominorum cum eorum servis inclusisse ad stuprum, ne sola haberetur impudica ; Lydos autem eum locum, in quo feminae constuprabantur, γλυκὺν ἀγκῶνα dixisse, sceleris atrocitatem verbo mitigantes. Vocem autem dictam putat ab eo, quod illic gerebatur. Etymologus indicat ἀγκῶνα dici locum ossibus durum, παρὰ τὸ ἐπάγεσθαι τὴν χεῖρα, id est ab adducenda manu, velut ἄγνυσθαι, id est frangendo ; sive ab ἄγκειν, id est a praefocando. Hesychius adjicit et murorum flexus ἀγκῶνας vocari. Breviter, quicquid in cubiti speciem inflectitur, ἀγκών dicitur, quemadmodum sunt et citharae ancones.

Index Adagiorum