II. 1. Ne genu quidem flexo. xl

Οὐδὲ γόνυ κάμψας, id est Ne genu quidem flexo, Philostratus in Antaeo : Καὶ οὐδὲ γόνυ, φασί, κάμψας ἀποδύεται πρὸς τὸν Ἀνταῖον, id est Ac ne genu quidem curvato adversus Antaeum exuitur. Idem in Herode : Ἐνταῦθα, ἔφη, γόνυ κάμψωμεν, id est Hic, inquit, genu flectamus. Dictum est autem ὑπερβολικῶς pro eo, quod est ne tantulum quidem. Etenim qui jam incipit ad quietem componere sese, primum genu flectit. Itaque perinde valet οὐδὲ γόνυ κάμψας, quasi dicas citra respirationem, sine omni intermissione. Sumptum apparet ex Aeschyli Prometheo, ubi Vulcanus sic loquitur :

Ἀνθ᾿ ὧν ἀτερπὴ τήνδε φρουρήσεις πέτραν

Ὀρθοστάδην ἄυπνος, οὐ κάμψων γόνυ,

id est

Ideo petram servabis hanc inamabilem,

Insomnis astans, nec genu unquam flexeris,

nisi mavis esse mutuatum ex Homericae Iliados H, ubi de Hectore sic loquitur Menelaus :

Φημί μιν ἀσπασίως γόνυ κάμψειν, αἴκε φύγησι

Δηίου ἐκ πολέμοιο,

id est

Ille lubens genua flectet, puto, si modo tristi

Fugerit e bello.

Index Adagiorum