II. 1. Myconius calvus. vii

Μυκόνιος φαλακρός, id est Myconius calvus. Strabo libro Geographiae decimo refert vulgo Myconios calvos dici solitos, quod in ea insula vitium hoc quasi gentilicium sit atque omnibus ferme commune. Idem affirmat Plinius libro undecimo, capite trigesimo septimo. Meminit et Stephanus. Est autem Myconus una Cycladum insularum. Quanquam Herodotus in quarto scribit in Scythia quoque gentem esse ab ipso natali calvam. Admonet et Donatus grammaticus, Hecyram interpretans Terentianam, proverbio dictum Calvus Myconius, citatque Lucilii testimonium : Myconi omnis calva juventus. Tuetur autem Terentium, qui a nonnullis hoc loco imperitiae nomine reprehenderetur, quod cum Apollodorus calvum dixerit, ipse crispum mutaverit, putatque poetam non inscitia, sed facetius etiam per ironiam dixisse crispum, quam si calvum dixisset. Quod quidem etiam ipsum proverbium resipit de raris inventu, velut si quis Scytham dicat eruditum, Italum bellacem, negotiatorem integrum, militem pium aut Poenum fidum. Erit autem elegantius adagium, si calvos homines raroque capillitio, simpliciter Myconios appellemus, perinde, ut si quis fastuosum Sybaritam nominet, negotiatorem Phoenicem. Notati sunt olim et alio nomine Myconii, quod ob tenuitatem alienas coenas captarent : proinde, qui invocati ad convivium venirent, Myconii more venire dicebantur. Invehitur enim in Periclem Archilochus apud Athenaeum in primi libri fragmentis, ὡς ἄκλητον ἐπεισπταίοντα εἰς τὰ συμπόσια, Μυκονίων δίκᾳ, id est velut, qui invocatus ingereret se ad convivia Myconiorum more.

Index Adagiorum