II. 1. Cum aqua fauces strangulet. viii

Aristoteles Moralium libro septimo citat hujusmodi quoddam adagium, Ὁ δὲ ἀκρατὴς ἔνοχος τῇ παροιμίᾳ, ἐν ᾗ φαμέν· ὅταν τὸ ὕδωρ τὸν φάρυγγα πνίγῃ, τί δεῖ ἔτι πίνεῖν; id est Intemperans autem obnoxius est proverbio, quo dicimus, cum aqua fauces strangulet, quid jam opus est bibere ? Refert idem in eundem usum libro Moralium Eudemiorum sexto disputans de eo, qui prudens intemperantiae vitio noxia sequitur, haudquaquam ignorans, quid sit optimum ; hunc autem longe insanabiliorem esse eo, qui falsus opinione non expetenda expetit. Usurpavit et Galenus alicubi : Ὅταν τὸ ὕδωρ πνίγῃ, τί ἐπιρροφήσομεν; id est Cum aqua praefocat, quid insuper sorbebimus ? Fortassis Galenus scripserat τί ἔτι ῥοφήσομεν; Quadrat in eos, qui in absurdissima sententia pertinaciter manent vel manifesta negantes, quibuscum frustra disceptes. Constat enim faucibus siti harentibus aquam esse remedio, ac solvere praefocationem. Confine illi quod alibi diximus :

Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

Index Adagiorum