Prolegomenon 4

Liminaria QVOMODO PAROEMIA DIFFERAT AB IIS, QVAE VIDENTUR ILLI CONFINIA

Sunt autem quaedam affinia paroemiis, puta γνῶμαι, quas nostri sententias appellant ; ad haec αἶνοι, qui a nostris apologi vocantur. Tum ἀποφθέγματα, quae Latine breviter ac scite dicta vertere licebit. Praeterea σκώμματα, id est salse dicta. Denique quicquid allegoriam aut aliam quampiam figuram proverbialem ceu personam prae se gerit. Ea tametsi difficile non sit ab adagiorum genere secernere, si quis ad finitionem tanquam ad gnomonem et regulam ununquodque norit applicare, tamen quo faciam satis etiam imperitioribus, haud gravabor rudius et pinguiore, quod aiunt, Minerva rem explicare, ut plane constet, quid in hoc opere sim secutus.

Primum inter sententiam et paroemiam ejusmodi ratio est, ut utraque cum altera conjungi, utraque rursus ab altera queat sejungi non aliter quam album ab homine. Ut enim non statim album quod homo, neque protinus homo quod album, nihil tamen vetat id album esse, quod sit homo. Ita non raro fit, ut sententia paroemiam complectatur ; at non statim quod paroemia fuerit, idem erit et sententia, neque contra velut :

Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet,

et

Pascitur in vivis livor, post fata quiescit,

Non ut sententiae sunt, ita sunt et adagia. E diverso, Ego in portu navigo, ut est proverbium, ita sententia non est. Rursum, Μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν, id est Ne puero gladium, pariter et paroemiae sententiaeque rationem complectitur, denique et allegoriae. Neque defuere tamen, potissimum apud Graecos, qui gravati non sunt operam in hoc genere sumere γνωμολογίαν, id est sententiarum collectionem, conscribentes, inter quos praecipuus Joannes Stobaeus ; quorum ego certe laborem probarim libentius quam aemulari velim.

Sed ad reliqua : αἶνον Aphthonius in Progymnasmatis simpliciter μῦθον, id est fabulam, vocat. Huic sunt, ut ait, varia ex inventoribus cognomina : Συβαρίτης, Κίλιξ, Κύπριος, Αἰσώπειος. Quintilianus αἶνον ait a Graecis appellatum λόγον μυθικὸν αἰσωποποίητον, a Latinorum nonnullis apologationem, non satis in usum recepto nomine. Neque negat αἶνον paroemiae confinem esse, verum ita distingui ut αἶνος totus sit apologus, paroemia veluti fabella brevior. Exempli loco posuit : Non nostrum onus, bos clitellas. Ad hunc quidem modum usurpavit Hesiodus :

Νῦν δ᾿ αἶνον βασιλεῦσ᾿ ἐρέω, νοέουσι καὶ αὐτοῖς.

Ὧδ᾿ ἴρηξ προσέειπεν ἀηδόνα ποικιλόδειρον,

id est

Aenon principibus referam, norint licet ipsi.

Vocalem accipiter sic affatus philomelam est.

Utitur eundem ad modum et Archilochus et Callimachus. Etiamsi Theocritus ἐν Κυνίσκαις, αἶνον pro paroemia videtur usurpasse :

Αἶνός θην λέγεταί τις· ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾿ ὕλαν.

Jam vero apophthegmata non alio discrimine dissident a paroemiis quam sententiae. Quemadmodum enim illud : Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει, simul et adagium est et apophthegma, ita illud Simonidis ad quendam in convivio tacentem : Εἰ μὲν ἠλίθιος εἶ, σοφὸν πρᾶγμα ποιεῖς· εἰ δὲ σοφός, ἠλίθιον, id est Si quidem stultus es, sapientem rem facis, si vero sapiens, stultam, item illud : Decet Caesaris uxorem non solum crimine, verumetiam criminis suspicione vacare, apophthegma quidem est, at non item paroemia. Item Soles duabus sedere sellis simul et proverbium et λοιδόριον est ; contra Mater nunquam, pater persaepe, item illud Turonii : Ad molas sunt, σκῶμμα quidem est, at non item adagium. Quanquam sunt in hoc genere quaedam adeo commode dicta, ut facile possint in adagiorum ordinem ascisci velut illud : μέχρι βωμῶν φίλος εἰμί, id est Usque ad aras sum amicus. Adest enim simul et brevitas et sententia et figura. Haec paulo verbosius inculcavimus, ne quid a nobis in hoc expectetur opere, nisi quod sub paroemiae cadit appellationem, neve quis per negligentiam praeteritum existimet, quod prudentes consultoque tanquam ab argumento alienum praetermisimus.

Index Adagiorum