Prolegomenon 3

Liminaria QVIBVS EX REBVS ACCEDIT NOVITAS PAROEMIAE

Jam quod de novitate diximus, id neutiquam simplex est. Nam hanc nonnunquam ipsa res secum adfert ut Κροκοδείλου δάκρυα, Crocodili lacrimae. Nonnunquam eam figura conciliat, cum per omneis ferme schematum species adagium varietur, quas singillatim persequi non necesse est. Eas dumtaxat attingam, quas frequentissime recipit. Metaphora poene semper adest. Multas autem parteis ea complectitur. Allegoria non minus crebra, quanquam et haec quibusdam metaphorae species est. Exemplum prioris Res omnis est in vado, posterioris Λύκος ἔχανεν, Lupus hiat. Nec infrequens hyperbole velut Γυμνότερος λεβηρίδος, id est Nudior exuvio serpentis. Nonnunquam usque ad aenigma pervenit, quod auctore Quintiliano nihil aliud est quam obscurior allegoria, quod genus Πλέον ἥμισυ παντός, id est Dimidium plus toto . Nonnunquam allusio venerem adjungit paroemiae veluti Βάλλ᾿ οὕτως, id est Sic ferito, et Σύν τε δύ᾿ ἐρχομένω, id est Duobus simul euntibus, et

Ὅττι σοὶ ἐν μεγάροισι κακῶν τ᾿ ἀγαθῶν τε τέτυκται,

id est

Aedibus in propriis quae rectave pravave fiant.

Aliquoties αὐτὴ διάλεκτος καὶ ἰδίωμα, id est verbi proprietas, proverbii simulachrum addit ut Ὠγύγιον κακόν, id est Ingens malum. Fit interdum, ut ipsum ἀμφίβολον, hoc est ambiguitas, decus apponat proverbio. Cujus generis est Βοῦς ἐπὶ γλώσσῃ, id est Bos in lingua, et Ὅσα Μῦς ἐν Πίσσῃ, id est Quaecumque Mus in Pisa. Siquidem bos et animal significat et nomisma. Mus item animantis est nomen et idem athletae cujusdam vocabulum. Et Pisa nomen urbis accessione literulae auctum picem significat, πίσσα. Nonnunquam ipsa eloquendi novitas paroemiam efficit ut Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια, id est In vino veritas. Nam si dicas ebrios vera loqui, non videbitur adagium. Item si dicas sine cibo et potu languet libido, non habebit adagii faciem, contra : Sine Cerere et Baccho friget Venus, nemo non agnoscit adagii speciem. Quanquam haec ipsa novitas, ut omnis alia, proficiscitur a figura. Decorat interim et antiquitas ut Ἐγγύα, πάρα δ᾿ ἄτη, Sponde, sed praesto est jactura. Denique in paroemiis omneis τοῦ γελοίου, id est ridiculi, formas invenies. Sed haec minutim persequi molestae cujusdam diligentiae fore videatur. Tametsi de figuris proverbialibus paulo post aliquanto copiosius dicturi sumus.

Index Adagiorum