Prolegomenon 5

Liminaria COMMENDATIO PROVERBIORVM A DIGNITATE

Porro autem ne quis hanc doctrinae partem tanquam nimium humilem et impendio facilem poeneque puerilem fastidiat atque aspernetur, paucis exponam, quantum haec, sicuti videntur minutula, apud antiquos illos obtinuerint dignitatis ; deinde quantum adferant commoditatis, si quis in loco sciteque utatur ; postremo non usqueadeo cujuslibet esse recte proverbiis uti.

Principio cognitionem adagiorum non in postremis habitam apud summos viros, vel illud sat argumenti puto, quod primi nominis auctores non indigna duxerint, de quibus diligenter voluminibus aliquot conscriberent. Quorum primus est Aristoteles, nimirum tantus philosophus, ut unus hic pro multis suffecerit. Reliquit is teste Laertio de paroemiis volumen unum. Chrysippus item ad Zenodotum duos de proverbiis libros conscripsit. Scripsit eadem de re Cleanthes. Quorum virorum si labores extarent, nobis non fuisset necesse tanto sudore quaedam ex minutis istis scriptoribus, et iisdem ut indiligentibus, ita depravatissimis etiam, expiscari. Reperiuntur nonnulla proverbiorum collectanea Plutarchi nomine, sed paucula eaque ferme nuda. Inter paroemiographos subinde citatur tum ab aliis tum ab Athenaeo in Dipnologia, Clearchus Solensis, Aristotelis auditor, et Aristides, deinde Zenodotus, qui Didymi Tarrhaeique paroemias in compendium redegit. Citantur et Theophrasti proverbia in commentariolis Demosthenis. Unde liquet et illos hisce de rebus commentarios reliquisse. Neque me fugit id operis Zenobii nomine circumferri. Verum quoniam invenio quaedam apud Aristophanis interpretem Zenodoti ejus, qui Didymum ac Tarrhaeum in compendium redegerit, nomine relata, quae ad verbum in hujus commentariis leguntur, velim mihi citra fraudem esse, quod is quocumque fuerit nomine (quid enim refert ?) in hoc opere Zenodoti titulo adducetur. Hic praeter alios Milonem quendam paroemiographum allegat. Citatur et Daemon quispiam cum ab aliis compluribus tum ab eo qui dictiones aliquot ex orationibus Demosthenis est interpretatus, qui multos de proverbiis libros videtur composuisse. Nam citatur liber XL. Extant et Diogeniani collectanea. Hesychii praefatio testatur ab ipso copiosius explicata proverbia, quae nudius recensuisset Diogenianus, etiam si opus pugnat cum suo prologo, cum is nomenclaturam auctorum profiteatur et proverbiorum argumenta, hic ita nudus sit, ut nihil esse possit magis. Unde in conjecturam adducor opus hoc copiosius ab auctore descriptum post ab alio quopiam in compendium contractum. Suidas, qui et ipse in hoc numero ponendus est, Theaetetum quendam adducit, qui de proverbiis conscripserit. Sed quid ego hos, cum sapientes illi Hebraei non dubitarint hoc titulo libros aliquot aedere et arcani numinis adoranda mysteria paroemiis includere, in quibus eruendis tot tantorum theologorum ingenia desudarunt hodieque desudant ? Nec illud argumentum leve, quod inter bonos auctores, ut quisque fuit eruditissimus eloquentissimusque, ita quamplurimum adagiorum suis libris aspersit. Et ut a Graecis exordiar, quid magno illo Platone (ne dicam divino) παροιμιωδέστερον, ut sic dixerim ? Aristoteles, serius alioqui philosophus, haudquaquam gravatur suis illis disputationibus paroemias crebras ceu gemmulas intertexere. Quem quidem sicut in caeteris, ita hac quoque in parte Theophrastus est aemulatus. Plutarchus gravis sanctusque ac poene tetricus auctor, quam multis undique scatet adagiis ? Quem nec piguit inter problemata quasdam paroemias et proponere et excutere idque Aristotelis exemplo.

Jam ut ad Latinos veniam omissis utroque in genere grammaticis et poetis, nisi si quis in his M. Varronem existimat adnumerandum, qui Menippeis illis suis proverbiales indidit titulos, ut plane consentaneum sit illum argumenta fabularum non aliunde quam a proverbiis sumpsisse mutuo. Romani principes non existimarunt inferius esse majestate imperiali, ut magnis de rebus consulti proverbio responderent, quod etiam nunc extat in Digestis : Οὔτε πάντα οὔτε πάντῃ οὔτε παρὰ πάντων, id est Nec omnia nec passim nec ab omnibus. Denique quis ausit hoc genus fastidire, cum videat sacrorum vatum oracula quaedam proverbiis constare ? Quorum de numero est illud : Patres nostri comederunt uvam acerbam et dentes nostri obstupuerunt. Quis non etiam veneretur ut rem quampiam sacram et mysteriis accommodatam, cum ubique nobis imitandus Christus ipse peculiariter hoc sermonis genere delectatus fuisse videatur ? Apud Graecos hoc adagium fertur : Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον γινώσκω, id est E fructu arborem judico. Apud Lucam item legitur : Οὐ γάρ ἐστι δένδρον καλὸν ποιοῦν καρπὸν σαπρόν, οὐδὲ δένδρον σαπρὸν ποιοῦν καρπὸν καλόν, id est Non enim est arbor bona quae fructum faciat vitiosum, neque arbor vitiosa quae fructum faciat bonum. Apud Graecos Pittacus philosophus consultorem suum ad pueros turbine ludentes mittit, a quibus de ducenda uxore proverbio doceatur audiatque τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα. Christus puerorum citat paroemiam sic in foro ludentium : Ηὐλήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ὠρχήσασθε· ἐθρηνήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ἐκλαύσατε, id est Cecinimus vobis tibiis et non saltastis ; cecinimus lugubre et non plorastis. Cui simillimum est illud Theognidis, si sacra licet conferre profanis :

Οὐδὲ γὰρ ὁ Ζεὺς

Οὔθ᾿ ὕων πάντας ἁνδάνει οὔτ᾿ ἀπέχων,

id est

Non etenim cunctis placeat vel Jupiter ipse,

Seu mittens pluviam seu cohibens pluviam.

Quodsi quem movet antiquitatis auctoritas, nullum doctrinae genus antiquius fuisse videtur quam paroemiarum. In his ceu symbolis tota ferme priscorum philosophia continebatur. Quid aliud veterum illorum sapientium oracula quam proverbia ? Quibus tantum honoris habitum est olim, ut non ab homine profecta, sed coelitus delapsa viderentur. E coelo, inquit Juvenalis, descendit Γνῶθι σεαυτόν, id est Nosce teipsum. Proinde pro foribus templorum veluti digna diis inscribebantur passimque columnis ac marmoribus inscalpta visebantur tanquam immortali digna memoria. Quodsi minutula quaepiam res videtur adagium, meminerimus ista non mole, sed precio aestimari oportere. Quis enim sanus non pluris faciat gemmulas quamvis perpusillas quam saxa quaedam ingentia ? Et ut auctore Plinio in minutissimis animantibus, velut araneolo culiceque, majus est naturae miraculum quam in elephanto, siquis modo propius contempletur, itidem in re literaria nonnunquam plurimum habent ingenii, quae minima sunt.

Index Adagiorum