Prolegomenon 11

Liminaria QVATENVS VTENDVM ADAGIIS

Proinde quatenus quibusque modis uti conveniat adagiis, indicabimus. Ac primo loco meminisse oportebit, ut quod eleganter Aristoteles in commentariis Rhetorices admonuit de adhibendis epithetis, id nos in usurpandis adagiis observemus, nempe ut illis utamur non tanquam cibis, sed velut condimentis, id est non ad satietatem, sed ad gratiam. Praeterea ne quovis inseramus loco : quemadmodum enim ridiculum sit, si quibusdam locis gemmam alligaris, itidem absurdum, si non suo loco adhibueris adagium. Quod vero Fabius libro Institutionum octavo de sententiis usurpandis praecepit, id totidem ferme verbis de paroemiis praecipi queat. Primum ne, quemadmodum dictum est, nimis crebriter utamur. Densitas enim earum obstat invicem, quominus eluceant, quemadmodum nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet. Ideoque artifices etiam cum plura in unam tabulam opera conferunt, spaciis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant. Subsistit enim omnis paroemia, ideoque post eam utique aliud est initium. Unde soluta fere oratio est et e singulis non membris, sed frustis collata, structura caret. Porro ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Accedit hoc quoque incommodi, quod crebras captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere vel frigidas vel coactas. Non enim potest esse delectus, ubi de numero laboratur. Postremo gratiam amittit quicquid aut immodicum est aut intempestivum. In epistolis tamen familiaribus licebit paulo liberius hoc genere ludere ; in oratione seria, sicuti parcius, ita etiam accuratius adhibendae.

Index Adagiorum