Prolegomenon 1

Liminaria QVID SIT PAROEMIA

Paroemia definitore Donato est accommodatum rebus temporibusque proverbium. Diomedes autem finit hunc ad modum : Paroemia est proverbii vulgaris usurpatio, rebus temporibusque accommodata, cum aliud significatur quam dicitur. Apud Graecos scriptores variae feruntur definitiones. A nonnullis describitur hoc pacto : Παροιμία ἐστὶ λόγος ὠφέλιμος ἐν τῷ βίῳ, ἐπικρύψει μετρίᾳ πολὺ τὸ χρήσιμον ἔχων ἐν ἑαυτῷ, id est Proverbium est sermo ad vitae rationem conducibilis, moderata quadam obscuritate, multam in sese continens utilitatem. Ab aliis hoc finitur modo : Παροιμία ἐστὶ λόγος ἐπικαλύπτων τὸ σαφὲς ἀσαφείᾳ id est Proverbium est sermo rem manifestam tegens. Neque me clam est complures alias et apud Latinos et apud Graecos paroemiae finitiones extare, verum eas omneis hic referre non arbitratus sum operaeprecium fore, cum quod in hoc opere praecipue propositum sit, brevitatem illam, quam a docente requirit Horatius, ubique quoad licebit sequi, tum quod eandem fere cantilenam canunt eodemque recidunt ; maxime quod inter tam multas nulla reperitur, quae vim naturamque proverbii sic complectatur, ut non aliquid vel redundet vel diminutum sit.

Siquidem Donatus ac Diomedes, ut interim alia non excutiam, in omni paroemia requirere videntur involucrum aliquod, ut qui eam allegoriae speciem fecerint. Deinde γνωμικόν, id est sententiale quiddam expectant, cum addunt rebus temporibusque accommodatum. Graecorum item quotquot sunt finitiones, aut sententiam ad vitam instituendam conducibilem aut metaphorae tectorium admiscent, quaedam utrumque cum altero conjungunt. Atqui permulta reperies apud ἀκινήτους, id est neutiquam violandae auctoritatis scriptores, proverbii nomine citata, quae nulla metaphora tegantur. Rursum non pauca, quae nihil omnino pertineant ad institutionem vitae et a sententiae ratione prorsus ἐκ διαμέτρου, quod aiunt, dissideant. Exempla pro multis duo suffecerint : Μηδὲν ἄγαν, id est Ne quid nimis, nemo non ponit inter adagia, nihil tamen habet integumenti, et Τίς ἂν ἀπὸ θύρας ἁμάρτοι ; hoc est Quis aberret a foribus  ? ab Aristotele paroemiae titulo refertur ; at id non video quid conferat ad vitae rationem. Jam vero non omne proverbium allegoria quapiam tegi vel ex Fabio liquet, cujus haec verba sunt libro Institutionum quinto : Cui confine est paroemias genus illud, quod est velut fabella brevior, videlicet palam indicat et alia paroemiarum esse genera, quae non sint allegoriae confines. Quanquam haud infitias iverim maximam adagiorum partem aliqua metaphorae specie fucatam esse. Tum optimas fateor eas, quae pariter et translationis pigmento delectent et sententiae prosint utilitate.

Verum multo aliud est commendare paroemiam et quaenam sit optima demonstrare, aliud quid ea sit in genere definire. Mihi, quod grammaticorum pace fiat, absoluta et ad nostrum hoc institutum accommodata paroemiae finitio tradi posse videtur ad hunc modum : Paroemia est celebre dictum, scita quapiam novitate insigne, ut dictum generis, celebre differentiae, scita quapiam novitate insigne proprii vicem obtineat. Quandoquidem his tribus partibus perfectam constare definitionem dialecticorum consensus est.

Index Adagiorum