Epistola 8

Liminaria Erasmus Roterodamus Gulielmo Montioio clarissimo Angliae baroni S.P.D.

Olim Lutetiae proverbiorum ceu silvulam quandam pauculis sane diebus, nec id quidem admodum accurate, denique in summa Graecorum inopia voluminum congesseram, ornatissime Gulielme Montioie, videlicet ut tibi privatim commentarioli vice foret, quod animadvertissem te hoc genere peculiarius delectari. Eam quidam sedulo quidem illo, sed sinistro nimioque studio mei publicandam etiam ac formulis excudendam curarunt, sed adeo depravate, ut alioqui dedita factum opera videri posset. Attamen sic congestam, sic aeditam major opinione favor excepit, sive is tuus sive operis fuit genius. Tantum autem adjumenti videbatur attulisse politioris literaturae candidatis, ut plurimum amplitudini tuae, nonnihil etiam industriae nostrae debere sese faterentur. Proinde quo simul et superioris aeditionis alienam culpam sarcirem et cumulatiore munere studiosos omneis nostrum utrique demererer, peculiariter autem Angliae tuae in dies magis ac magis gliscentia studia hac parte juvarem, nactus justam propemodum Graecanicorum librorum supellectilem idem illud operis sub incudem revocavi supraque chiliadas adagiorum treis et centurias duas (cur enim haec non ceu thesauros numeremus etiam ?) e plurimis auctoribus in commentarium redegi.

Erat animus veluti de eodem, quod aiunt, oleo adjungere metaphoras insignes, scite dicta, sententias eximias, allusiones venustiores, allegorias poeticas, quod omnis ea supellex adagiorum generi confinis esse videbatur ac pariter ad locupletandam venustandamque orationem conducere ; accuratius autem arcanarum literarum allegorias ex veteribus illis theologis statueram annectere, quod ibi tanquam in mea harena proprioque meae professionis munere mihi videbar versaturus, quodque ea pars non solum ad ingenii cultum, verumetiam ad vitae pietatem pertineret. Sed cum viderem hanc operis partem in tantam molem assurgere, deterritus infinita prope magnitudine laboris reduxi calculum, et hoc cursu contentus alii, quicumque volet operis vices capessere, lampada tradidi. Me quidem hujus laboris non admodum adhuc poenitet, ut qui mihi puerilium studiorum jam obsolescentem memoriam aliqua ex parte renovarit. Sed hactenus peregrinatum esse licere videbatur. Caeterum in alieno negotio consenescere magnamque vitae partem insumere, id neque decorum mihi neque calumnia cariturum existimabam. Itaque theologicas allegorias, quando nostri sunt muneris, cum erit Graecorum in hoc genere voluminum copia, tractabimus, et hoc tractabimus libentius, quod videam multis jam seculis theologos hac vel praecipua parte neglecta omnem operam in quaestionum argutiis conterere, re non perinde reprehendenda, nisi solum hoc ageretur. Reliquas autem parteis hoc libentius praetermittam, quod intellexerim jam dudum suapte sponte ad eas accinctum Richardum Pacaeum, juvenem ea utriusque literaturae scientia praeditum ut unus omnem Britanniam ingenio suo possit illustrare, ea morum puritate modestiaque, ut tuo tuique similium favore sit dignissimus. Hoc itaque tam idoneo successore pariter fiet, ut et nos non solum nulla studiosorum jactura, verumetiam lucro aliquo reliquum illum laborem fugerimus et totum hoc, quicquid est operis, vestrae Britanniae debeatur.

Habes quibus adductus rebus hoc operis et hoc tantum susceperim ; nunc quid secutus sim, paucis accipe. Ordinis vice (si modo ullus in his ordo) substituimus indicem, in quo proverbia, quae veluti consimilis monetae confiniaque videbantur, in suam quaeque tribum digessimus. In colligendo nec usqueadeo superstitiosi fuimus, ut veteremur asscribere, nisi quod τὸ φασίν, aut ejusmodi manifestarium aliquod symbolum prae se ferret, neque rursum ita temerarii, ut quidquid quocumque pacto ad aliquam adagii speciem accederet, ilico converreremus, ne plane quemadmodum Midae in aurum, itidem nobis quicquid forte contigissemus protinus in adagium verti jure quis calumniari posset. Graeca quae citamus, omnia ferme Latine reddidimus haud nescii cum praeter veterum consuetudinem id esse tum ad orationis nitorem inutile. Sed nostri temporis habuimus rationem. Atque utinam Graecanicae literaturae peritia sic ubique propagetur, ut is labor meus tanquam supervacaneus merito contemnatur. Sed nescio quo pacto sumus ad rem tam frugiferam cunctantiores, et quamvis eruditionis umbram citius amplectimur quam id sine quo nulla constat eruditio, et a quo uno disciplinarum omnium sinceritas pendet.

Carminum, quorum hic infinita vis incidit, suo quodque metri genere reddidimus pauculis admodum exceptis, nempe Pindaricis aliquot choricisque, quod ridiculae cujusdam anxietatis videbam fore si totidem syllabis ea reddidissem, rursus ineptum si diversum e proxima serie genus voluissem assuere. In reliquis autem, quod ad metri legem attinet, rarius quidem sed tamen aliquoties nobis idem permisimus, quod sibi permiserunt auctores, a quibus ea mutuamur ; velut in Aristophanis trimetris anapestum in paris numeri locis, in Homericis hexametris μείουρον ac syllabae finalis ectasin in prima cujuslibet pedis arsi et siqua praeterea sunt hujusmodi. Quod ideo duximus admonendum, ne quis temere tanquam inscitia factum calumniaretur.

Nos sane quoad licuit in tam infinita rerum turba, praesertim antiquarum, deinde in tanta codicum cum inopia tum vero depravatione, denique tam angusto temporis spacio, quod otio nostro magis quam operis ratione metiri fuit necesse, sedulo dedimus operam, ne quid ab aequo lectore desideraretur. Restant tamen nonnulla, quae nec mihi faciunt satis. De quibus si quid posthac compertius vel posterior cogitatio, quae juxta proverbium melior esse consuevit, vel uberior librorum copia suppeditabit, haudquaquam pudebit παλινῳδεῖν idque veterum exemplo. In quo si quis alius anteverterit nostraque castigarit, huic multam etiam gratiam habituri sumus, tantum aberit ut nobis injuriam esse factam arbitremur. Equidem ut probo diligentiam eorum, qui id conantur, ita felicitatem admiror, qui praestare quoque possint in scriptis suis, ne quid Momo reliqui fiat quod queat capere. Nostra certe mediocritas non istud ausit polliceri, praesertim in hoc argumenti genere. Verum si quid incognitum vulgo potuimus eruere, cujusmodi non parum multa (ni fallor) in hoc volumine reperies, libenter citraque jactantiam impertimus ; contra si quid fefellit, non minus libenter admoneri nos patiemur, juxta parati vel candide docere quod scimus vel ingenue discere quod ignoramus. Neque enim unquam mihi placuit istorum exemplum, qui pro vocula si quam invenerint, perinde quasi Babylonas ceperint, ita gestiunt, exultant, triumphant officiumque suum studiosis velut exprobrant ; rursum si quis verbo dissentiat, ibi non aliter atque pro focis arisque digladiantur.

Spes est autem ita vel maxime candido lectori probatum iri vigilias nostras, si tu quidem eas fronte qua soles acceperis, unice studiorum meorum Mecoenas. Nam quo alio verbo brevius pleniusve complectar vel tuum istum tam singularem in nos animum vel laudum tuarum summam ? Qui quidem es unus pulcherrimo illo Apulei dignus elogio, inter doctos nobilissimus, inter nobiles doctissimus, inter utrosque optimus ; illud adjiciendum, inter omneis modestissimus. Ut enim antiquam generis claritatem eruditione, eruditionem miro vitae candore decorasti, sic his omnibus omnium pulcherrimum apicem et colophonem (ut aiunt) addidisti, admirabilem animi modestiam. Quin istud tibi absolutae laudis et vel longissimi encomii instar fuerit, placuisse Regi non modo quos nostra vidit aetas, sed quos veterum etiam annales referunt, cordatissimo, quaeque praecipua regum virtus, in deligendis quos diligat diligentissimo. Quanquam autem is mos est scriptoribus ut eorum laudibus, quibus suas nuncupant lucubrationes, bonam praefationis partem occupent, et hoc verae virtuti praemium deberi videtur, ut ejus memoria posteritati consecretur, id quod non aliis monumentis rectius fit quam libris ; mihi vero tantus vere citraque fucum laudandi campus patebat quantus aliorum nemini ; tamen quoniam et mea simplicitas tibi nequaquam ignota non ab adulatione tantum, verumetiam ab omni blandiloquentiae specie vehementer abhorret et tua singularis modestia nihil minus pati solet quam laudes etiam modestissimas, praetermissis his ad adagiorum tractationem accedemus, quam quidem visum est a finitione juxta philosophorum praeceptum auspicari.

Tu lege ac vale, vel interim potius quammaxime mecum esto.

Index Adagiorum