QUID PAROEMIAE PROPRIUM, ET QVATENVS
Itaque peculiariter ad proverbii rationem pertinent duo : τὸ θρυλλούμενον καὶ καινότης, hoc est uti celebratum sit vulgoque jactatum. Nam hinc etiam paroemiae Graecis vocabulum, videlicet ἀπὸ τοῦ οἴμου, τὸ ὁδός, ὥσπερ τρίμμα καὶ παροδικόν, quod passim per ora hominum obambulet ; et adagii Latinis, quasi dicas circumagium auctore Varrone. Deinde scitum, ut aliqua ceu nota discernatur a sermone communi. Neque enim protinus, quod populari sermone tritum sit aut figura novatum in hunc catalogum adlegimus, sed quod antiquitate pariter et eruditione commendetur : id enim scitum appellamus. Quibus ex rebus accedat novitas adagiis mox ostendemus, nunc quot modis celebritas contingat paucis indicabimus. Veniunt igitur in vulgi sermonem vel ex oraculis numinum, quod genus illud : Οὔτε τρίτοι οὔτε τέταρτοι, id est Neque tertii neque quarti. Vel a sapientum dictis, quae quidem antiquitas oraculorum instar celebravit, quale est illud : Δύσκολα τὰ καλά, hoc est Ardua quae pulchra. Vel e poeta quopiam maxime vetusto ut Homericum illud : Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω, [Il., XVII, 32] id est Rem factam etiam stultus intelligit. Item illud Pindaricum : Ποτὶ κέντρον λακτιζέμεν, [Pyth., 2, 94-95] id est Contra stimulum calcitrare, et illud Sapphus : Μήτε μοι μέλι μήτε μέλισσα, [Frag., 146] id est Neque mel mihi neque apis. Siquidem dum linguae adhuc incorruptae manerent, poetarum versus in conviviis etiam canebantur. Vel e scena, hoc est tragicorum et comicorum actis fabulis, quod genus illud ex Euripide : Ἄνω ποταμῶν. [Med., 215] Rursum illud ex Aristophane : Βάλλ᾿ ἐς κόρακας . Praecipue vero comoedia mutuo quodam commercio et usurpat pleraque jactata vulgo et gignit traditque vulgo jactanda. Nonnulla ducuntur ex fabularum argumentis ut Ἄπληστος πίθος, ex Danaidum fabula, Ἅιδου κυνῆ, Orci galea, ex fabula Persei. Quaedam trahuntur ex apologis, e quibus illud :
Aliquot ex eventu nascuntur sicut hoc : Ἄλλα μὲν Λεύκων, ἄλλα δὲ Λεύκωνος ὄνος φέρει, id est Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. Ex historiis aliquot mutuo sumpta sunt, quorum est illud : Romanus sedendo vincit. Quaedam profecta sunt ex apophthegmatis, hoc est scite breviterque responsis sicut illud :
id estὋς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει,
Sunt quae ex verbo temere dicto sunt arrepta velut Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ id est Non est curae Hippoclidi. Denique mores, ingenium, seu gentis sive hominis alicujus sive etiam animantis, postremo rei quoque vis quaepiam insignis ac vulgo nota locum fecerunt adagio. Cujusmodi sunt : Σύροι πρὸς Φοίνικας id est Syri contra Phoenices, Ἀκκίζειν pro eo, quod est Ficte recusare, quod accipere cupias, et Ἀλώπηξ οὐ δωροδοκεῖται, id est, Vulpes non capitur muneribus, et Δὶς κράμβη θάνατος, Bis crambe mors , et Κληματὶς Αἰγυπτία, Clematis Aegyptia.