I. 10. Si meus ille stilus fuisset. lxv

Si meus stilus fuisset dixit M. Tullius in secunda Philippica pro eo, quod est si hoc negotii meo arbitrio meoque artificio commissum fuisset. Translata metaphora a fabularum auctoribus, quorum stilo et calamo fabula tota conficitur. Verba Ciceronis haec sunt : Sed unam rem vereor ne non probes. Si enim fuissem, non solum regem, sed regnum etiam de republica sustulissem. Et si meus ille stilus fuisset, ut dicitur, mihi crede non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. Porro stilus est cuspis illa graphiaria, qua scribimus in tabulis ceratis. Transfertur autem ad caracterem et filum quoddam orationis, ad quod allusit Cicero.

Index Adagiorum