I. 10Indus elephantus haud curat culicem.lxvi
In epistolis, quae Phalaridis nomine feruntur, extat hujusmodi quoddam adagium : Κώνωπος ἐλέφας Ἰνδὸς οὐκ ἀλεγίζει, [Epist., 86] id est Culicem haud curat elephantus Indicus. Dictum est autem ob singularem duritiem cutis elephantinae, qua fertur etiam jacula excutere ; tantum abest ut culicis morsu possit offendi. Adhiberi poterit, quoties significabimus excelsis animis leves et vulgares injurias esse negligendas.