I. 10. Septimus bos. lxiii

Ἕβδομος βοῦς, id est Septimus bos. Olim in stupidos brutosque dicebatur, unde celebratus senarius

Τὸν ἕβδομον βοῦν ἡ σοφὴ παροιμία,

id est

Venustum adagium septimum narrat bovem.

Id hinc ortum esse tradunt, quod antiquitus post sextam lunam bovis imaginem e farina pinsere consueverint, qui septimam lunam cornibus referret. Sunt qui malint hinc natum, quod, cum apud veteres sex animantium genera mactari diis soleant — ovis, sus, capra, bos, gallina, anser — pauperes non habentes vivum animal, quod immolarent, bovis simulachrum e farina fingere consueverunt. Is quoniam sensu vitaque careret, in stoliditatis abiit proverbium. Citatur apud Suidam Euripides in Erechtheo et Achaeus in Iride, qui proverbium hoc usurpaverint, tametsi versus illorum non refert.

Index Adagiorum