I. 10. In senem ne quod collocaris beneficium. lii

Γέροντι μηδέ ποτε μηδὲν χρηστὸν ποιεῖν, id est Ne quid unquam beneficii collocaris in senem. Refertur nominatim proverbii vice ab Aristotele in libro Rhetoricorum II : Ὅστις συμβουλεύει μὴ ποιεῖσθαι φίλον γέροντα, τούτῳ μαρτυρεῖ ἡ παροιμία, μήποτ᾿ εὖ ἔρδειν γέροντα, id est Qui consulit, ne quis cum sene ineat amicitiam, huic testimonii loco est proverbium, nequando bene merearis de sene. Dicitur hodieque vulgo. Neque in senem neque in puerum collocandum esse beneficium, propterea quod alter non refert, alter non meminit. Extat et hujusmodi quoddam apud Diogenianum adagium : Μήποτ᾿ εὖ ἔρδειν γέροντας μηδὲ γυναῖκα μηδὲ παῖδα μηδὲ κύνα τινὸς μηδὲ λάλον κωπηλάτην, id est Ne quid beneficii colloces neque in senes neque in mulierem neque in puerum neque in canem cujuspiam neque in garrulum remigem, propterea quod perire videatur, quod in ejusmodi genus hominum insumitur. Seneca De beneficiis tertio : Sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus, sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa nunquam retractatur.

Index Adagiorum