I. 9. Merx ultronea putet. liii

Merces ultroneae putent, id est ingrata sunt, quae ultro non petentibus offeruntur. Translatum videtur a negotiatoribus, qui merces a venditore ultro oblatas, suspectas habere solent, quasi studeant eas extrudere. Adagium refertur a divo Hieronymo in Quaestionibus Hebraicis. Tritum, inquit, proverbium est ultroneas putere merces. Unde et nos de industria dicenda reticemus, ut avidius velis audire, quae tacita sunt. Usurpat idem in epistola ad Demetriadem virginem. Ab hac sententia non abludit illud Ovidianum :

Quod venit ex facili, faciles segnesque tenemus.

Quod spe, quodque metu torsit, habere juvat.

Quin vulgo etiamnum in ore est, ultro delatum obsequium plerumque ingratum esse. Cui tamen refragatur mimus ille non insulsus :

Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras.

Index Adagiorum