I. 9. Illotis pedibus ingredi. liv

Ἀνίπτοις ποσὶν ἀναβαίνειν, id est Illotis pedibus ingredi. Est confidenter atque imperite rem egregiam aggredi tanquam profane et irreverenter. Translatum a sacrorum ceremoniis, in quibus omnia pura lotaque jubebantur exhiberi. Lucianus in Demonactis vita : Οὐ μὴν ἀνίπτοις γε ποσί, τὸ τοῦ λόγου, πρὸς ταῦτα ᾖξεν, id est Haudquaquam illotis, ut aiunt, pedibus ad ista venerat, hoc est neutiquam inexercitatus neque rudis. Idem in Rhetorum praeceptore notat eos, qui ανίπτοις ποσίν, id est nullis bonis disciplinis instructi ad rhetoricum munus accedunt. Aeneas sophista in epistola quadam : Οἱ μὲν πολλοί, τὸ δὴ λεγόμενον, ἀνίπτοις ποσὶν ἐπιπηδῶσι τοῖς ἱεροῖς, id est Plerique quidem illotis, quod aiunt, pedibus irrumpunt ad sacra. A. Gellius in Noctibus : Illotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi hominis orationem. Macrobius Saturnalium libro primo : Illotis pedibus praetereunt. De literatoribus loquitur, qui reconditam illam in Vergiliano poemate doctrinam negligunt. Hujusmodi Galenus libro De virtute simplicium remediorum VII, ἀμυήτους vocat καὶ βεβήλους. Καὶ οὐδέν, inquit, ἴσως θαυμαστόν, εἴ γε καὶ μυστηρίων βίβλους ἐτόλμησαν ἔνιοι τῶν ἀμυήτων ἀναγιγνώσκειν. Ἀλλ᾿ οὔτ᾿ ἐκείνας ἔγραψαν οἱ γράψαντες τοῖς βεβήλοις, οὔτ᾿ ἐγὼ ταῦτα τοῖς μήπω περὶ τὰ πρῶτα γεγυμνασμένοις, id est Ac fortassis haudquaquam mirum est, si et mysteriorum libros quidam sacris non initiati sunt ausi legere. At eos libros nec illi qui scripserunt, scripserunt profanis, nec ego haec scribo iis, qui nondum in primis rudimentis sunt exercitati. In genere sermonem omnem parum verecundum nimisque procacem ac petulantem, illotum proverbio vocant.

Index Adagiorum