I. 8. Bonus dux bonum reddit comitem. c

Ὁ καλῶς ἄγων ἐμποιεῖ τὸ καλῶς ἕπεσθαι, id est Qui bonum ducem praestat, is bonum reddit comitem. In principe situm est, ut sit bene morata civitas, si modo ipse bonus sit imperator. In episcopo positum, ut piam efficiat plebem, si tamen ipse piam et integram agat viam. Prudens et incorruptus magistratus et probos et integros reddit cives. Bonus paterfamilias domum efficit bene institutam. Doctus ac diligens praeceptor eruditum reddit discipulum. Frugi maritus uxorem in suos trahit mores. Unde quisquis praefectus est negotio, debet in primis operam dare, ut ipse suo fungatur officio, prius quam ab aliis officium exigat. At nunc videas nonnullos principes, qui legum observationem exigant a populo, cum ipsi vivant prorsus ἀνόμως velut omnibus soluti legibus. A magistratibus et officialibus integritatem requirant, cum ipsi palam vendant aut ad gratiam mandent officia. Nonnullos videas episcopos, qui a grege suo religionem et pietatem exigant, cum ipsi procul absint a omni pietate. Sumpta est metaphora a militia, in qua fere qualiscumque fuerit dux, ejusmodi solet esse miles. Refertur in Graecorum collectaneis, sed ἀδέσποτον. Extat autem apud Plutarchum, auctorem minime vulgarem, in vita Lycurgi : Ἀλλ᾿ ἡ πειθαρχία μάθημα μέν ἐστι ἄρχοντος, ἐμποιεῖ γὰρ ὁ καλῶς ἄγων τὸ καλῶς ἕπεσθαι, id est Ut populus dicto sit audiens, hoc discit a principe. Nam qui bonum praebet ducem, is facit, ut alii bene sequantur.

Index Adagiorum