I. 9. Amyclas perdidit silentium. i

Τὰς Ἀμύκλας ἀπώλεσεν ἡ σιγή, id est Amyclas perdidit silentium. Quibusdam eruditis, in quibus est auctor operis haudquaquam aspernandi, quod inscribitur Copiae cornu, placet hoc ad proverbiorum ordinem pertinere neque nos ab illorum sententia magnopere dissidemus. Consentaneum enim est rem vulgari joco fuisse jactatam. Innuit autem adagium Vergilius Aeneidos libro decimo, cum ait :

Fulvumque Camertem,

Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri

Qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis,

Videlicet epitheto notum ejus eventum indicans. Eum Servius interpres enarrat hunc in modum. Cum apud Amyclaeos subinde nuntiaretur hostium adventus, idque falso, et ob eam rem civitas frequenter inani terrore quassaretur, lata lege cautum est, ne quis unquam hostis nuntiaret adventum. Atqui post evenit, ut vere jam advenirent hostes. Quod cum nemo nuntiaret propter legis interdictum, civitas de improviso capta est. Qui casus, ut apparet, populari joco dedit occasionem, ut dicerent Amyclas silentio periisse, si cui sua taciturnitas fuisset incommodo. Citat idem Lucilium : Mihi necesse est loqui, Nam scio Amyclas tacendo periisse. Accipiendae sunt autem hoc loco Amyclae non ut sit una e centum illis urbibus Laconiae, quam Lacedaemonis filius condidit, sed oppidum quoddam situm inter Caietam et Tarracinam, conditum ab iis Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fuerunt eique nomen indidere, quo Laconicas illas Amyclas referret. Servius existimat Laconas Pythagoricae disciplinae fuisse sequaces. Quoniam autem interdixisse creditus est Pythagoras σαρκοφαγίαν hoc commento, quod diceret humanas animas in animantium corpora demigrare, et ob eam rem prohibuisse, ne quod animal occideretur, quemadmodum attestatur et Juvenalis : A cunctis animalibus abstinuit qui / Tanquam homine. Nefas esse ducebant serpentes, qui ex vicinis paludibus nascebantur, occidere. Quorum tanta increvit multitudo, ut civitatem eam deleverint teste etiam Plinio. Potest igitur et hinc ortum videri vulgare dictum Amyclas silentio periisse, quod Pythagorici dogmatis observatio perniciem illis attulerit, quorum primum est ἐχεμυθία, id est silentium, quod in quinquennium indicebat iis, qui suae philosophiae vellent initiari, sicuti declarat A. Gellius. Porro quod ait Servius Lacones Pythagoricae fuisse factionis, non recordor apud alium auctorem legisse me, nisi quod Plutarchus in Symposiacis tradit Tyrrhenos hujus philosophi decretis usqueadeo fuisse addictos, ut etiam ea, quae ille symbolis illis praecepit, ridicula superstitione soliti sint observare. Aut igitur ex his erant Amyclaei aut ejusdem instituti sectatores. Meminit de Amyclarum silentio Silius Italicus : Quasque evertere silentia Amyclae. Meminit et Catullus, nisi fallit inscriptio carminis de vere, quod nuper nobis Aldus Manutius noster exhibuit, in antiquissima quadam Galliae bibliotheca repertum :

Sic Amyclas dum tacebant, perdidit silentium.

Proverbium ad varios usus accommodare licebit, veluti si ubi quis pecuniam creditam perdidisset, quod non appellasset debitorem, aut jure praescriptionis, ut vocant, excidisset a possessione, Amyclarum silentium appelles, aut si quis audacius agens causam suam jussusque tacere respondeat : Τὰς Ἀμύκλας ἡ σιγὴ ἀπώλεσεν. Hoc inutile silentium Graeci vocant δυσωπίαν atque huic diversum vitium ἀδολεσχίαν. De utroque extant Plutarchi praecepta.

Index Adagiorum