I. 1. Albae gallinae filius. lxxviii

Contra, feliciter natum albae gallinae filium dicimus. Juvenalis : Quia tu gallinae filius albae. Vel quod laeta atque auspicata Latini alba vocant, vel quod proverbium alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius Tranquillus in Galba, his quidem verbis : Liviae olim statim post Augusti nuptias Veientanum suum revisenti praetervolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem demisit in gremium. Cumque nutriri alitem ac pangi ramulum placuisset, tanta pullorum soboles provenit, ut hodie quoque ea villa ad gallinas vocetur, tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent. Fuitque mos triumphantibus, alias confestim eodem loco pangere. Et observatum est sub cujusque obitum arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno et silva omnis exaruit radicitus et quicquid ibi gallinarum erat, interiit. Conveniet igitur adagium in eos, qui rara et fatali quadam felicitate successuque rerum utuntur. Huic diversum est illud apud eundem Juvenalem : Nati infelicibus ovis. Non abhorret huic, quod scribit M. Tullius libro epistolarum familiarium septimo ad Curionem : Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit ex hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam. Veteres enim quod inauspicatum haberi volebant, atrum aut nigrum vocabant, quod felix, album. Unde apud Senecam Asinius Pollio Albutii sententias, quod inaffectatae essent et apertae, solitus est albas appellare. Quin et Graecis λευκότερον εἰπεῖν dicitur, qui clarius rem explicat.

Index Adagiorum