I. 1. Quarta luna nati. lxxvii

Ἐν τετράδι γεννηθῆναι, id est, Quarta luna nati, dicuntur qui parum feliciter nati sunt, ut auctor est Eustathius in librum Iliados secundum, propterea quod Hercules hac luna natus feratur, cujus omnis vita voluptatum omnium expers ac laborum plena fuit. Dici potest et in eos, qui laboribus sibi neutiquam frugiferis fatigantur, Herculis videlicet exemplo, qui juvandis aliis sudavit sibi inutilis. Pyrrhus apud Lucium Florum dicebat se sibi videri Herculis sidere natum, quod, quo pluribus victoriis Romanos concideret, hoc acriores in ipsum coorirentur. Id quod Horatius eleganter transtulit ad Annibalem :

Ut hydra secto corpore firmior

Vinci dolentem crevit in Herculem.

Index Adagiorum