I. 8Aureus in Olympia stato.xv
Quem summo praemio dignum Graeci significant, ei dicere solent Aureus in Olympia statuere. Lucianus in Pseudologista : Χρυσοῦς, φασίν, ἐν Ὀλυμπίᾳ στάθητι, [Pseud.] id est Aureus, ut aiunt, in Olympia stato. Quod is honos id aetatis praecipuus haberetur, loco tam celebri statuam inter illustres viros habere. Huc allusit Vergilius, cum ait :
[Aen.] Plato in Phaedro : Ὑπισχνοῦμαι χρυσῆν εἰκόνα ἰσομέτρητον εἰς Δελφοὺς ἀναθήσειν, [Phaedr.] id est Polliceor me statuam auream tibi aequalem Delphis collocaturum. Ibidem paulo post : Παρὰ τῶν Κυψελιδῶν ἀνάθημα σφυρήλατος ἐν Ὀλυμπίᾳ στάθητι, [Phaedr.] id est Inter statuarum Cypselidarum monimenta in Olympia fabrefactus stato. Interpres fortassis χρυσήλατος legit aut certe somniavit, ut qui verterit aureum. Porro reges Corinthi dicuntur Cypselidae a Cypselo, qui pulsis Bacchidis e Corintho ibidem imperio est potitus summasque coegit divitias ; cujus rei argumentum inquit Strabo τὸ Ὀλυμπίασιν ἀνάθημα Κυψέλου σφυρήλατος χρυσοῦς ἀνδριὰς εὐμεγέθης. [Geogr.] Allusit huc et Philostratus in Apollonii vita : Καὶ στεφανώσουσί σε ἐν Ὀλυμπίᾳ, [Vit. Apoll.] id est Et coronabunt te in Olympia. Non dissimili figura dixit Persius satyra secunda :Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
[Sat.] Quibusdam enim signis aurea barba consuevit addi.Praecipui sunto sitque illis aurea barba.