I. 8.Dignus obelisco.xiv
Ἄξιος ὀβελίσκου, id est Dignus obelisco, dignus quovis honore. Summis enim viris ejusmodi columnae ac pyramides erigebantur magnificis inscriptae titulis aut ingentes colossi ; sic enim stupidi principes olim fingi gaudebant. Tametsi proverbium ancipitem habet sententiam, propterea quod Aristarchus obeliscis jugulare sit solitus, quae parum probaret. Meminit hujus praeter alios Suidas. [Lex.]