I. 7. Senes mutuum fricant. xcviii

Huc pertinet et jocus ille in proverbium versus de senibus mutuo se fricantibus. Narrat autem fabulam Aelius Spartianus in Adriani imperatoris vita. Is Adrianus in balneo veteranum quempiam servuli penuria sese marmoribus affricantem conspicatus, eum et servulis aliquot et sumptibus donavit. Quod reliqui veterani feliciter cessisse videntes coeperunt et ipsi complures sub oculis imperatoris sese marmoribus affricare, ut hoc modo principis elicerent benignitatem. At ille evocatis senibus jussit, ut alius alium vicissim defricarent, atque ita pueris nihil opus fore. Is jocus postea in vulgi fabulam cessit. Celebratur et Scipionis Aemiliani apophthegma : Jumenta quod manibus carent, alieno egere frictu. Quo significatum est eos, qui res egregias gerere non possunt, egere praecone, quo famam sibi comparent.

Index Adagiorum