I. 7. Fricantem refrica. xcix

Τὸν ξύοντα ἀντιξύειν, id est Scalpentem vicissim scalpe. Refertur in Diogeniani collectaneis. Par est de merente bene benemereri et officium officio pensare. Suidas ab asinis metaphoram translatam existimat invicem morsicantibus et in utramque partem dici posse, qui se mutuis officiis adjuvant aut qui se mutuis contumeliis afficiunt. In quam sententiam celebratur et mimus ille non illepidus Senecae titulo, sed falso :

Ab altero expectes, alteri quod feceris.

Aristides in communi defensione quatuor oratorum : Τὸν ξύοντα δ᾿ ἀντιξύειν καὶ τοῖς ὄνοις ἡ παροιμία δήπου δίδωσι. Περικλέα δὲ κἂν τοῖς λέουσι μᾶλλον ἢ τοῖς ὄνοις εἰκάζειν φαῖεν ἂν Ὁμηρίδαι, id est Scalpentem invicem scalpere etiam asinis videlicet tribuit proverbium. Porro Periclem cum leonibus magis quam cum asinis esse conferendum dixerint Homerici. Huc pertinet illud Χεὶρ χεῖρα νίζει, id est Manus manum lavat. Quod citat in Axiocho Plato : Διὰ παντὸς δὲ ἔθος ἐστὶν αὐτῷ φρονεῖν τὸ Ἐπιχάρμειον

Ἁ δὲ χεὶρ τὰν χεῖρα νίζει· δός τι καὶ λάβε τι

, id est Semper illi mos erat in animo volvere illud Epicharmi dictum :

Abluit manum manus ; da aliquid et aliquid accipe.

Quanquam Aldina aeditio pro φρονεῖν habet φωνεῖν, id est in ore habere et melius trochaicus tetrameter Graecus constabit, si pro λάβε τι legas λάμβανέ τι. Quod idem alio loco citavimus, sed aliter mendosum exemplar secuti, cum Graecus Plato nondum esset ad manum, quem consulere possemus. Cujus rei visum est commonefacere lectorem, ne quis hoc nomine mihi calumniam struat, quod temere Platonis scripturam inverterim. Quantum autem ad sententiam pertinet, nihil omnino refert νίζει legas an κνίζει, quandoquidem ut manus manui mutuum praestat officium lavando itidem et scalpendo.

Index Adagiorum