I. 7. Male parta male dilabuntur. lxxxii

Respondet superiori sententiae, quod est in secunda Ciceronis Philippica. Sed ut est, inquit, apud poetam, nescio quem, male parta male dilabuntur. Quod autem de auctore dubitat Tullius, est apud Plautum in Poenulo : Male partum male disperit. Festus Pompeius ex Nevio citat : Male parta male dilabuntur.

Index Adagiorum