I. 7Qui sese non habet, Samum habere postulat.lxxxiii
Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει, id est
In eos conveniet, qui impudenter quippiam postulant. Aut qui minora curant majorum negligentes. Natum ex historia quapiam, cujus meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis. Athenienses urbe victori tradita postularunt, ut Samum dumtaxat sibi relinqueret. Atque is respondit ad hunc modum : Cum vestri non sitis, alios habere postulatis. Atque hinc ducta paroemia :Qui semet ipse non habet, Samum cupit.
[Ap. Lac.] id estὋς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει,
Dion sophista in libello Περὶ τοῦ ἀπιστεῖν eleganter accommodat in alium sensum : Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐ φιλεῖ, πῶς ἄλλον φιλεῖ; [Orat., 75, 5] id est Qui sibiipse non est amicus, quomodo alteri est amicus ? Quadrabit et in eos, qui imperium affectant in alios, cum ipsi sibi nequeant imperare.Qui semetipsum non habet, Samum petit.