I. 7. In tuo loco et fano est situm. xlix

In tuo loco et fano legitur apud Plautum pro eo, quod est in tua potestate, tuo arbitrio, tua tutela, tua manu. Translatum a fanis et lucis numinibus dicatis. Nonnihil diversum est quod ait M. Tullius in oratione pro Aulo Cecinna : In meis castris praesidiisque versaris, id est mecum facis et pro me pugnant quae dicis.

Index Adagiorum