I. 7. In tuo regno. xlviii

Quod cujusque privatum est, regnum ejus dicitur. Inde et Meliboeus Vergilianus  :

Post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas.

Scaevola apud Ciceronem in Oratore : Id nisi in tuo regno essemus, non tulissemus, id est in tua villa. Nam Crasso loquitur in Tusculano, quae villa tum erat Crassi. Quinetiam vulgo jactatur adagium suae quemque domi regem esse, quod tamen ab ipsa usque antiquitate manasse videtur. Quandoquidem apud Homerum Odysseae Α versiculus hic extat :

Αὐτὰρ ἐγὼν οἴκοιο ἄναξ ἔσομ᾿ ἡμετέροιο,

id est

Aedibus in nostris ego regem gessero sane.

Index Adagiorum