I. 7. Multi thyrsigeri, pauci Bacchi. vi

Πολλοί τοι ναρθηκοφόροι, παῦροι δέ τε Βάκχοι

, id est

Plureis thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos.

Carmen hexametrum proverbio Graecis celebratum, quo significatum est compluribus mortalium adesse virtutis insignia aut etiam famam, qui tamen vera virtute vacent. Ut non omneis vere theologi, qui pileum theologicum gerunt quive hoc nomine sunt donati. Non omneis poetae, qui se eo titulo circumferunt. Non omneis monachi, qui cucullo onerantur. Non omneis Christiani, qui ceremoniis agunt Christianum. Non omneis generosi, qui torquem gestant auream. Non omneis virgines, quae passis sunt capillis. Non omneis reges, qui diademate insigniuntur. Non omneis episcopi, qui mitram gerunt bicornem aut pedum argenteum. Non omneis summi pontifices, qui vocantur sanctissimi quique triplici corona insigniuntur. Non omneis imperatores, qui in vexillis ostentant aquilam. Neque πωγωνοφορία aut τριβωνοφορία, quenqadmodum loquitur Plutarchus, philosophum facit, hoc est gestata barba aut gestatum pallium. Translatum a ceremoniis Bacchanalium, in quibus thyrsos, id est hastas quasdam viteas, quatiebant afflati furore. Vsurpatur a Platone in dialogo, cui titulus Phaedon. Allusit huc eleganter Plutarchus in libello, quem scripsit adversus Colotam : Εἷς τῶν ἑταίρων Ἀριστόδημος ὁ Αἰγιεύς — οἶσθα γὰρ τὸν ἄνδρα τῶν ἐκ τῆς Ἀκαδημίας οὐ ναρθηκοφόρον, ἀλλὰ ἐμμανέστατον ὀργιαστὴν Πλάτωνος, id est Quidam amicus, Aristodemus Aegiensis, nam hominem nosti Academicorum non thyrsigerum, sed ardentissimum mysten Platonis. Ναρθηκοφόρον appellat nomine et cultu dumtaxat Academicum non re. Scitum est et illud Herodis Attici in palliatum, crinitum, barba ad pubem usque porrecta : Video barbam et pallium, philosophum non video.

Index Adagiorum