I. 7. Nescis quid serus vesper vehat. v

Nescis quid serus vesper vehat. Ex Menippeis Varronis saturis citatur hic titulus tum ab A. Gellio tum a Macrobio neque dubitandum, quin proverbialis sicut sunt et alii plerique. Quo salubriter admonemur, ne praesentium successuum prosperitate sublati futuri curam abjiciamus. Neque ulla de re securi simus, prius quam exitum viderimus. Idem hodie quoque vulgo dicunt diem nondum ad vesperam decurrisse, cum significant diversum exitum posse accidere. Apparet Maronem ad paroemiam allusisse, cum ait primo Georgicon libro : Denique quid serus vesper vehat, agens de pronosticis occasus. Potest referri et ad illam Solonis sententiam : Ὅρα τέλος μακροῦ βίου, id est Specta finem longae vitae. Titus Livius decadis V libro V : In secundis rebus nihil in quenquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti cedere fortunae, cum quid vesper ferat, incertum sit. Huc allusit Philippus rex apud eundem decadis IV, libro IX, cum Thessalis respondens minacem clausulam adjecit nondum omnium dierum solem occidisse.

Index Adagiorum