I. 6Tecum habita.lxxxvii
Proximum Homerico carmini videtur et illud ejusdem Persii :
[Sat., 4, 5] Id est domi tuae vivito, ut intelligas quam tenuis sit tua fortuna. Translatum ab iis, qui in principum familiis agunt et, ut vulgo fit, ex alienis opibus perinde quasi suis intumescunt ; quibus si domi vivendum sit, vix salinum habeant, quod apponant. Tecum igitur habita, id est tuapte supellectile te metire ac tuis ipsius malis bonisve te ipsum expende. Haud scio an huc pertineat, quod scribit M. Tullius in Catone majore secum, ut dicitur, vivere. [Sen., 49] Secum vivereTecum habita, ut noris quam sit tibi curta supellex.