I. 6. Croeso, Crasso ditior. lxxiv

Apud Graecos opulentia Croesi, Lydorum regis, in proverbium abiit praesertim nobilitata dicto Solonis. Apud Romanos item M. Crassi, cui cognomentum etiam divitis additum est. Hic negabat divitem esse, nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. In agris suis sestertium vicies mille possedit. Commemorantur et alii nonnulli apud Plinium libro tricesimotertio, capite decimo et item tertio, qui immodicas opes possederunt atque in his est Aristoteles, sanctus ille philosophus ac nostratium theologorum poene deus, cujus heredes in auctione septuaginta patinas venum produxisse leguntur. Verum non itidem in vulgi cessere sermonem. Proinde nihil attinet hoc loco referre. Festivior erit adagii figura, si numerum etiam commutemus ut divus Hieronymus : Croesos licet spires, et Darios, literae marsupium non sequuntur. Horatius et Arabum gazas dixit pro cumulatissimis opibus non sine specie proverbiali, quemadmodum et Persicos apparatus pro nimis exquisitis ac sumptuosis.

Index Adagiorum