I. 6. Pactoli opes. lxxv

Τὸν Πακτωλοῦ πλοῦτον, id est Pactoli divitias pro summis opibus alicubi dixit Philostratus. Est autem Pactolus Lydiae fluvius ex monte Tmolo profluens, aureis scatens harenis, unde et χρυσοθόας a poetis cognominatus. Cujusmodi narratur et Tagus in Iberia et Ganges in India et Hebrus in Thracia. Plinius addit Padum in Italia negatque ullum esse aurum absolutius quam id, quod in fluviis reperitur, utpote cursu ipso trituque perpolitum. Horatius in Epodis :

Sis pecore et multa dives tellure licebit

Tibique Pactolus fluat.

Juvenalis :

Tanti tibi non sit opaci

Omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum.

Has hyperbolas in varios usus accommodare licebit. Veluti si quis dicat : Hos tantos sumptus sustinere nemo queat, ne si Pactolus quidem illi domi fluat. Hujus hominis cupiditatem ne Tagus quidem ipse possit explere. Nihil mediocre sperabat, sed totos Pactolos ac Tagos animo conceperat. Aut Pactolos pollicebatur, id est divitias effertissimas.

Index Adagiorum