Adagiorum Chiliades

I. 5Incudi reddere.xcii

Eleganter Horatius incudi reddere dixit pro eo, quod est : refingere refingere ac mutare corrigereque :

Et male tornatos incudi reddere versus.

[Ars, 441] Consimili forma dicunt recoquere. Recoquere Quintilianus libro duodecimo : Sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus reformandum ac velut recoquendum dedit. [Inst., XII, 6, 7] Item Horatius : Recoctus / Scriba ex quinqueviro. [Serm., II, 5, 55]