I. 5. Lesbia regula. xciii

Lesbia regula dicitur, quoties praepostere non ad rationem factum, sed ratio ad factum accommodatur et cum lex moribus applicatur, non mores ad legem emendantur aut quoties princeps se populi moribus accommodat, cum contra conveniat plebem ad principis arbitrium vitam instituere, si modo princeps ipse ad honesti regulam ac scopum respiciat. Hujus adagii mentionem facit Aristoteles quinto Moralium libro : Τοῦ γὰρ ἀορίστου ἀόριστος καὶ ὁ κανών, ὥσπερ καὶ τῆς λεσβίας οἰκοδομῆς ὁ μολύβδινος κανῶν· πρὸς γὰρ τὸ σχῆμα τοῦ λίθου μετακινεῖπαι καὶ οὐ μένει ὁ κανών, id est, Siquidem infinitae rei infinita item regula, quemadmodum plumbea Lesbiae aedificationis regula ; ad lapidis enim figuram transmovetur, neque manet regula.

Index Adagiorum