V. 2. Ut Phidiae signum. xliii

Quae primo statim aspectu probantur omnium suffragiis ut Phidiae signum placere dicuntur. Nam quaedam signa non statim arrident, sed frequenter et propius inspecta paulatim incipiunt placere. M. Tullius eodem libro : Nam Q. Hortensii admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum, qui omneis intelligentia anteibant, judicio discessit probatus. Undeviginti annos natus erat eo tempore. Haec ille. Arbitror autem Ciceronem sentire de Jove Olympio quem finxit insignis statuarius Atheniensis Phidias, quemadmodum refert Plinius libro XXXIV, capite VIII et libro XXXVI, capite quinto.

Index Adagiorum