V. 2. Titius. xlii

Titium saltare dicebantur qui incomposite ac solute gestiebant. Fuit enim hujusmodi saltationis genus, quod a Titio quodam malo oratore nomen invenit. M. Tullius eo quod modo citavimus opere : Quos Sextus Titius consecutus, homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum ne quid agenda dicendove facias cujus imitatio rideatur. Citat hunc Ciceronis locum Quintilianus libro XI, capite de pronuntiatione. Similia his sunt saltare Cyclopem (Horatius : Saltaret uti Cyclopa rogabat) et saltare cordacem more Sileni.

Index Adagiorum