V. 1. Quam Clinia ex Demetrio. lxxi

Plautus in eadem fabula :

Plura ex me audies hodie mala

Quam audivit unquam Clinia ex Demetrio.

Quidam eruditi hoc loco pro Clinia legunt Lamia. Et verum est Lamiam fuisse supra modum adamatam a Demetrio rege Macedonum, quo nomine ipse quidem male audiebat vulgo, sed eam a rege fuisse conviciis affectam nusquam legimus. Praeterea vocem Lamiam carminis ratio non admittit. Vero propius est sumptum e comoedia Turpilii cui titulus Demetrius vel alia quapiam ubi pater prolixius et acerbius objurgat filium. Talis enim inducitur Clinia in Sene seipsum excruciante, qui a patre nimium saepe nimiumque acerbe objurgatus tandem profugit in militiam. Et haud scio an ad hanc fabulam alludat Plautus, nam fieri potest ut Terentius pro Demetrio senem appellarit Menedemum. Nec obstat quod Terentius Plauto fuit posterior, cum Graecus auctor fabulae fuerit utroque prior.

Index Adagiorum