V. 1. Pleno gradu. lxxii

Qui leviter rem quampiam attigerunt summo pede dicuntur ingressi, contra qui magno studio instituerunt aliquid pleno gradu dicuntur ingressi. Tribonius Ciceroni libro XII : Nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.

Index Adagiorum