V. 1. Sarcinator summum centonem. lxv

Apud eundem citatur hic versus ex Lucilio :

Sarcinatoris esse summum suere centonem optime.

Videtur esse versus trochaicus tetrameter catalecticus, et constat eliso s in sarcinatoris. Sarcinator a sarcina dicitur, non a sarciendo. Convenit cum illo quod alibi retulimus. Boni poetae est in extremo actu esse optimum. Lucilianum tamen dictum germaniorem ac venustiorem habet adagii speciem.

Index Adagiorum