V. 1. Proelio victus, non bello. lxvi

Non statim victor est qui in uno alteroque negotii actu discessit superior, sed qui totam causam evicit. Proelium enim est conflictus bellicus, bellum totum hoc tempus dicitur, etiamsi cessetur a praeliis aut si intercedant induciae. Sola pax finit bellum, inductiae dirimunt congressus. Nonius hos trocaicos citat ex Lucilio :

Ut Romanus populus victus vi et superatus praeliis

Saepe multis, bello vero nunquam, in quo sunt omnia.

Congruit illi Vir fugiens et denuo pugnabit.

Index Adagiorum