V. 1E terra spectare naufragium.xxxviii
Alias nobis dictum est De muris
judicare Achivos pro eo quod est In tuto spectare aliorum
pericula. Idem alia metaphora festivius extulit M. Tullius libro Ad Atticum II,
epistola De geographica : Nunc vero, cum cogar exire de navi
non abjectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra
intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles.
Κἂν ἀπὸ στεγῆς ἀκούειν εὔκηλος εὑδούσῃ φρενί.
[Att.]
Quanquam hic versiculus in aliis codicibus habebatur varius, sed aeque
depravatus, in aliis erat omissus. Videtur esse versus trochaicus catalecticus
Pro εὔκηλος quidam codices habebant ψάκαλος, quod sit non intelligo ; εὔκηλος non patitur carminis ratio. Sensus autem hic videtur esse : optat de tecto audire tumultus aliorum ipse vacuus et quietus animo.Κἂν ἀπὸ στέγης ἀκούειν εὔκηλος εὑδούσῃ φρενί.