V. 1. Nihili est aut nihil curae est. xxxvii

Idem eodem libro, epistola cujus initium Cum e Pompeiano, versiculum Rhintonis ut vulgo jactatum refert : Illud tamen, inquit, velim existimes, me hanc viam optimatum post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. Nam ut ait Rhinton, ut opinor,

Οἱ μὲν παρ᾿ οὐδέν εἰσιν, οἷς δ᾿ οὐδὲν μέλει,

id est

Nihili quidem hi sunt, caeteris curae est nihil.

Sentit se non uti praesidiis magnatum, quod partim nihil possint, partim neglegant res.

Index Adagiorum