V. 1. Tu in legione, ego in culina. i

In Truculento Plautina militi atrociter minitanti coquus respondet :

Sis tu in legione bellator, si vis, at ego in culina Ares.

Auxit coquus bellatoris verbum. Mars enim deus belli est. Quod autem dixit Ares pro Mavors : non est Plauto novum Graecas voces admiscere Latinis. Quanquam in nonnullis exemplaribus habebatur aves, in nonnullis aries, sed mendose.

Index Adagiorum