V. 1. Citius quam formicae papaver. ii

Non caret adagii specie quod est apud Plautum in Trinummo :

Confit citius

Quam si tu objicias formicis papaverem.

Verba sunt Stasini servi narrantis quadraginta minas intra quindecim dies fuisse consumptas, utpote in comessationes, compotationes, balnea, in piscatores, pistores, lanios, coquos, holitores, myropolas et aucupes dissipatas non aliter quam si papaver objicias agmini formicarum. Mox enim distrahitur acervus, dum unaquaeque suum arripit granulum.

Index Adagiorum