Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3957

IV. 10Factum transactum.lvii

Apud jurisprudentes solemnia sunt haec : factum transactum, quoties sentiunt nihil praetermissum quod ad negotii tractationem pertinet. M. Tullius in Catilinam invectiva tertia : Atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. [Cat.] Est alicubi et apud Terentium aliosque complures melioris notae scriptores.