IV. 10. Macula, labes. xxxviii

Frequens est apud M. Tullium ut hominem infamem ac scelerosum maculam, labem, sordes, lutum appellet. Pro eo Plautus citante Festo suasum dixit :

Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam.

Suasum Festus putat esse maculam quae fit in veste alba e stillicidio fumoso. Plautinus trochaicus quadrabit in eos qui famam honestam vel a majoribus traditam vel benefactis partam aliquo scelere contaminant.

Index Adagiorum